LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 5.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam re linquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem vobis Christiani quasi proprium vindicatis et in locis abditis praesentem vos videre componitis. Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaves hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable