Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 50.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in evangelio Iohannis apostoli, non venit, ut iudicaret mundum, sed id salvaretur mundus per ipsum; postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando venturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare vivos et mortuos. Si ergo non est dei gratia, quo modo salvat mundum? Et si non est liberum arbitrium, quo modo iudicat mundum? Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim dominus, cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable