LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 50.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino. Quod prohibet apostolus dicens: Nemo glorietur in homine, et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in domino glorietur. Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non deus dederit sed ipsi sibi, non utique in domino sed in semet ipsis gloriantur. Talibus dicit apostolus: Quis enim te discernit £ Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem non in contumeliam, nisi deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: Quis enim te discernit?, posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere: Discernit me fides mea. discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea, mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable