Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 50.6
lat augustine stoa011 perseus lat2
Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intellegit librum meum aut forte ipse non intellegitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona. Unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable