Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 50.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non vos intellegere, interim credite divinis eloquiis quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. Et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, neque in evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. Potens est autem dominus, qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum dominus. Amen. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable