LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 51.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit; resurrexit enim a mortuis nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable