LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 51.10

lat augustine stoa011 perseus lat2

Sed forte iterum quaeris a me, quo modo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus. Ora fortiter et dic deo, quod habes in psalmo: De necessitatibus meis erue me. Tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis; ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur.

Provenance