LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 51.11

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum in-mortalitate corporis virtusque iustitiae et victoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere. Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quanta libet tibi abundent. Sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt, sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable