Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 51.12
lat augustine stoa011 perseus lat2
Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in castitate continentiae viveres; adderem quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te. quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas. ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen, quos non vident vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo quod te debere cognoscis! Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando. Verum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem, caritas iussit, qua te secundum deum, non secundum hoc saeculum diligo, quia et cogitans quod scriptum est: Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable