LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 51.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei. Secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possint loqui. Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris et cavens ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perveniret. Unde peto ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable