Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 51.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Audi ergo me, immo dominum deum nostrum per ministerium infirmitatis meae; recole qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi vanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris servitutem dei. Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus. Soli tecum eramus ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable