Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 51.4
lat augustine stoa011 perseus lat2
Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti uxoremque duxisti. Sed navigasse oboedientiae fuit, quam secundum apostolum debebas sublimioribus potestatibus; uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui; dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta. Et tamen haeresis eorum qui verum filium dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iam vero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrimarum! Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable