Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 51.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari resistente nullo, dum tu talis tuis necessitatibus occupatis nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis autem timeret, Bonifatio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant, quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros non solum domitos sed etiam tributarios futuros Romanae rei publicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum, vides. Nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable