Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 51.9
lat augustine stoa011 perseus lat2
Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio; incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum deum me consulis ne anima tua pereat, et times verba veritatis dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur? habeo plane, quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam quam illud quod supra dixi: Noli diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carius est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum? Ecce consilium; arripe et age. Hic appareat, si vir fortis es; vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desi- deria vana trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable