LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 53.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit. Per hos ergo factum est ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis, non sinit coram tecum conloqui, ideo non te vidi; nam iste mihi etiam praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis sed cordis ostendit, ut tanto suavius quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable