Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 53.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur; sed maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et ad-quirere vel obtinere pacem pace non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus. Est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vero bono et fruere in deo, unde sumpsisti ut talis esses et talia gerenda susciperes. Confirmet deus quod per te operatus est nobis. Accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus, non multum displicere, quantum existimo, si propensiore caritate quam severitate legisti. Non est multum sed multum gratum, si pro litteris nostris et his et illis unam nobis epistulam reddas. Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable