Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 54.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
Misi et alios libros, quos non petisti, ne hoc tantum modo facerem quod petisti: de fide rerum quae non videntur, de patientia, de continentia, de providentia, et unum grandem de fide et spe et caritate. Hos omnes si dum es intra Africam, legeris, iudicium tuum mitte de illis, aut mitte nobis aut quod nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte. Quamquam et ubicumque fueris, speramus inde litteras tuas et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti, ubi et salutem meam quamvis corporalem. quoniam vis me utique sine impedimento malae valitudinis deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sit unde libri vel parentur vel reparentur, adiuvare dignatus es. Rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona quae talibus, qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable