Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 55.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Si forte illi qui inter vos catholici Christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem re vera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri et in domino salutem scripsistis, quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa quae in domino est, per quam me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benivolentiam vestram, ut me titulo epistulae vestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable