LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 55.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt; haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem litteris legimus, cum illa omnia, sicut praedicta sunt, venerint, numquidnam solum iudicium dei venturum non esse putabimus? Immo vero veniet, sicut omnia illa venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator; omnes Christum cantant et, qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable