Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 55.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti, verbum quo ille qui verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis verbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini—quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable