LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 55.7

lat augustine stoa011 perseus lat2

Expergiscimini aliquando, fratres mei et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florenti, per quem litteras misistis, sicut deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset; prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent. Sed epistula mihi a vobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a vobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim. Si autem me inridere voluistis, timete illum, quem prius iudicatum inrisit superbus orbis terrarum et nunc iudicem subiectus expectat; erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles et dilectissimi fratres.

Provenance