LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 56.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos qui, neque coniugati neque coniugari cupientes, cogitare debent quo modo placeant deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quo modo placeant vel viri uxoribus vel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare apostolus iubet, nec maritatas decet; fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum non tantum nullus fucus mendax verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable