Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 56.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur: non ad placendum hominibus sed ad serviendum daemonibus adhibentur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat: Nolo vos socios fieri daemoniorum, et iterum: Quae enim consonantia Christi ad Belial? nisi forte, quia Belial nominavit et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus. Moneantur interim miseri, ut, si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiore se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem, qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum; aliud est enim facere, si cogaris, aliud consulere ut facias.