Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 57.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius matbematicorum inprobamus errores, quam divinas leges vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt! Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat: Quid me caedis? Venerem caede, si potes, a qua cogor hoc facere, tunc vero ille non curat, quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam iusta verbera inponat corrigendis suis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable