Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 57.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur. Quid enim horum faciens iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur ut faciant? Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable