Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 59.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Abripui vel potius subripui et quodam modo furatus sum memet ipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quam diu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii. Dixit enim et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio. Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla duxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte, nostra amicitia claudicabat; erat enim rerum tantum modo humanarum non etiam divinarum, quamvis cum benivolentia et caritate consensio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable