Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 59.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benivola et cara consensio. Nunc ergo quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? Accessit enim rerum etiam consensio divinarum, quoniam, qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc in spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. Ita fit, ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum esse plena possit ac vera. Necesse est enim, ut aliter quam oportet humana aestimet, qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit, quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico: Nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte, sed, quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum. ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable