Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 59.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam, ut iam etiam fidelium sacramenta percipias; decet enim aetatem et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profectum, comicum quidem de Terentio recolens versum sed tamen aptissimum et utilissimum: nunc hic dies aliam vitam adfert, alios mores postulat. Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo, iam profecto sic vivis ut sis dignus baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est, cui alteri praeter dominum Christum dicat genus humanum: te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. Tua sumere rescripta desidero et te nomen vel dedisse inter competentes vel daturum esse iam iamque cognoscere. Dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable