Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 6.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius vitae transitum voluptatem, quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius versu te tueri, quo ait: trahit sua quemque voluptas. Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros vult intellegi homines fuisse. Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus. quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable