LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 6.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus. In qua celebritate si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit, quod adimit mentem; si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico vestra secreta? Vel quo pertinet tarn turpe mendacium? Deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?

Provenance