LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 6.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas? Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus. quod nos magis commoneas. quae contra illos dici possint, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega convicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius ipso vero et uno deo adiuvante, cum te graviter agere velle cognovero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable