LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 60.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Lectis litteris reverentiae tuae et earum perlatore interrogato, quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reverteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat! Hoc autem tantum mali accidit, dum tu eius animum non qua debuisti moderatione tractasti, quia, etsi carnali consortio iam ex consensu vobis non miscebamini, in ceteris tamen rebus coniugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti, praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi Et utique, si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum domino lucrareris, sicut apostoli monuerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable