Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.10
lat augustine stoa011 perseus lat2
Neque enim et ille qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale, non viduale, voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres Esther illa regina deum timens, deum colens, "deo subdita, marito regi alienigenae non eundem secum colenti deum tamen subiecta serviebat. Quae cum extremo periculo non suo tantum sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus dei, domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium sicut pannum menstrualem; et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum et deorum alienorum falsorumque cultorem. Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret.