Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.11
lat augustine stoa011 perseus lat2
Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente viri tui factum dolerem. De cuius reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de cetero in adiutorio domini, si et illum suae turpitudinis paenituerit et continentiam quam deseruit, repetiverit, te illi. sicut decet, in omnibus servituram, ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem. Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepisti, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit et iure poposcerit; ac per hoc, ut secundum tuam voluntatem in dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria illi est etiam vestra concordia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable