LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 60.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Omitto enim, quod ipsam continentiam, illo non- dum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum quod superat pudicitiam coniugalem, tuae voluntati voluntas quoque eius accederet, nisi forte non legeras nec audieras vel non adtenderas apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui sed vir; similiter autem ei vir non habet potestatem corporis sui sed mulier. Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet Satanas propter incontinentiam vestram. Secundum haec verba apostolica, etiam si se ipse continere voluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi deus inputaret continentiam, si non suae sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret; quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur, in reddendo huius modi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus!

Provenance