Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.4
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosus tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; immo vero tanto sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de auro vel argento vel quacumque pecunia, rebus ullis terrenis tuis, sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem qui deo tecum maiora voverat et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, se continenter abstinuerat.