Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus innexuerat, contemptus abrumperet et iratus tibi non parceret sibi Sicut enim mihi rettulit perlator epistulae tuae, cum cognovisset quod omnia vel paene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tamquam pauperibus eroganda donaveris, tunc ille detestans eos tecum et non dei servos sed domus alienae penetratores et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abiecit. Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable