Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.6
lat augustine stoa011 perseus lat2
Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam nec homini prae ira turbatum oculum habenti contra dei fortasse famulos facile consentiam, numquid tantum bonum est quod pauperum carnem largioribus elemosynis refecisti, quantum malum est quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna? Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret? Proinde, si recolis quid adquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum ut tecum Christo sanctiore castitate serviret, intellege, per illas elemosynas tuas quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra quae caelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!