LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 60.7

lat augustine stoa011 perseus lat2

Neque hoc ita dicimus, ut, si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum alia necessariarum in societate aliqua personarum, alia fidelis alia infidelis, alia parentum erga filios alia filiorum erga parentes, alia postremo ea quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem coniugatam non licet dicere: Facio quod volo de meo, cum et ipsa non sit sua sed capitis sui, hoc est viri sui. Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable