Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 60.8
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum? Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a deo alius sic, alius autem sic, nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, eum beatus apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat et est infideli deterior. Cum vero de faciendis ipsis elemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio, vobis autem angustia. Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter eiusdemque auctoritatem tamquam tui capitis sequereris oboedienter, ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur, nihil habens de vobis dicere pravi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable