LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 60.9

lat augustine stoa011 perseus lat2

Porro si de faciendis elemosynis et in pauperes inpendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes eiusdemque non spernere voluntatem, quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum! Scriptum est quidem mulieres esse debere in habitu ordinato, aurique circumpositio et intortio crinium et cetera huius modi, quae vel ad inanem pompam vel ad inlecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt. Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salva religionis observantia convenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente iactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus magis inoboedientiae malo quam ullius abstinentiae bono. Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi? Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable