Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 61.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Notissima mihi et probatissima devotio sanctitatis vestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi, qui semper spiritu vobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit. Illi etiam exactores, cum proficisci cogerentur et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem aut, quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent, providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram sanctitatem de necessi- tatibus eius adloquerer, pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego maiore necessitate coartatus a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere, et consentiente, ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.