LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 61.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Scripsi etiam presbyteris, ut, si quid minus fuerit post conlationem sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos, secundum quod placet, hilariter offeratis, quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia dei sunt, et devotio magis vestra dulcior erit thesauris ecclesiae, sicut apostolus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio; vos enim estis arbores dei. quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi et desiderantissimi fratres.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable