LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 7.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius; item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur. quo noster imperator iubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici. Et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum—nam quid aliud existimem nescio,—ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable