Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 7.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo, valde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non videram vel non audieram vel non legeram vel non cogitaveram, sed ad eas evitandas aut perferendas sollertiam et vires meas omnino non noveram et alicuius momenti arbitrabar. Dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable