Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 7.4
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed dicit fortasse sanctitas tua: vellem scire, quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable