Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 8.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
I. Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem—omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit,—commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benivolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim; deus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable