LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 8.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit. Et recte omnino. Sed quare solum? Comissationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur. ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit. sed etiam cotidie celebrentur. Quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quamquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret: cum talibus nec panem edere? Sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur: saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable