Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 8.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur,magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine, severitas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat de scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable