Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 8.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
II. De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat. Ad hoc enim pertinet, quod dictum est: Nemo iuventutem tuam contemnat, eum ille hoc dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable